MATTHEW
Chapter 23
Matt | Vulgate | 23:3 | omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt | |
Matt | Vulgate | 23:4 | alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere | |
Matt | Vulgate | 23:5 | omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias | |
Matt | Vulgate | 23:8 | vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis | |
Matt | Vulgate | 23:9 | et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est | |
Matt | Vulgate | 23:13 | vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare | |
Matt | Vulgate | 23:15 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos | |
Matt | Vulgate | 23:16 | vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet | |
Matt | Vulgate | 23:18 | et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet | |
Matt | Vulgate | 23:23 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere | |
Matt | Vulgate | 23:25 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia | |
Matt | Vulgate | 23:26 | Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum | |
Matt | Vulgate | 23:27 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia | |
Matt | Vulgate | 23:28 | sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate | |
Matt | Vulgate | 23:29 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum | |
Matt | Vulgate | 23:30 | et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum | |
Matt | Vulgate | 23:31 | itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt | |
Matt | Vulgate | 23:34 | ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem | |
Matt | Vulgate | 23:35 | ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare | |
Matt | Vulgate | 23:37 | Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti | |