MATTHEW
Chapter 15
Matt | Vulgate | 15:2 | quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant | |
Matt | Vulgate | 15:3 | ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram | |
Matt | Vulgate | 15:4 | nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur | |
Matt | Vulgate | 15:5 | vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit | |
Matt | Vulgate | 15:6 | et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram | |
Matt | Vulgate | 15:11 | non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem | |
Matt | Vulgate | 15:12 | tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt | |
Matt | Vulgate | 15:13 | at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur | |
Matt | Vulgate | 15:14 | sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt | |
Matt | Vulgate | 15:17 | non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur | |
Matt | Vulgate | 15:19 | de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae | |
Matt | Vulgate | 15:20 | haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem | |
Matt | Vulgate | 15:22 | et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur | |
Matt | Vulgate | 15:23 | qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos | |
Matt | Vulgate | 15:24 | ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel | |
Matt | Vulgate | 15:27 | at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum | |
Matt | Vulgate | 15:28 | tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora | |
Matt | Vulgate | 15:29 | et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi | |
Matt | Vulgate | 15:30 | et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos | |
Matt | Vulgate | 15:31 | ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel | |
Matt | Vulgate | 15:32 | Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via | |
Matt | Vulgate | 15:33 | et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam | |
Matt | Vulgate | 15:34 | et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos | |
Matt | Vulgate | 15:36 | et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo | |
Matt | Vulgate | 15:37 | et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas | |