MATTHEW
Chapter 9
Matt | Vulgate | 9:2 | et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua | |
Matt | Vulgate | 9:4 | et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris | |
Matt | Vulgate | 9:6 | ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam | |
Matt | Vulgate | 9:8 | videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus | |
Matt | Vulgate | 9:9 | et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum | |
Matt | Vulgate | 9:10 | et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius | |
Matt | Vulgate | 9:11 | et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester | |
Matt | Vulgate | 9:13 | euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores | |
Matt | Vulgate | 9:14 | tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant | |
Matt | Vulgate | 9:15 | et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt | |
Matt | Vulgate | 9:16 | nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit | |
Matt | Vulgate | 9:17 | neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur | |
Matt | Vulgate | 9:18 | haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet | |
Matt | Vulgate | 9:20 | et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius | |
Matt | Vulgate | 9:22 | at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora | |
Matt | Vulgate | 9:23 | et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem | |
Matt | Vulgate | 9:27 | et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David | |
Matt | Vulgate | 9:28 | cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine | |
Matt | Vulgate | 9:30 | et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat | |
Matt | Vulgate | 9:33 | et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel | |
Matt | Vulgate | 9:35 | et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem | |
Matt | Vulgate | 9:36 | videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem | |