MATTHEW
Chapter 16
Matt | Vulgate | 16:1 | et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis | |
Matt | Vulgate | 16:2 | at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum | |
Matt | Vulgate | 16:4 | faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit | |
Matt | Vulgate | 16:8 | sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis | |
Matt | Vulgate | 16:9 | nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis | |
Matt | Vulgate | 16:11 | quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum | |
Matt | Vulgate | 16:12 | tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum | |
Matt | Vulgate | 16:13 | venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis | |
Matt | Vulgate | 16:14 | at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis | |
Matt | Vulgate | 16:17 | respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est | |
Matt | Vulgate | 16:18 | et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam | |
Matt | Vulgate | 16:19 | et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis | |
Matt | Vulgate | 16:21 | exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere | |
Matt | Vulgate | 16:22 | et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc | |
Matt | Vulgate | 16:23 | qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum | |
Matt | Vulgate | 16:24 | tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me | |
Matt | Vulgate | 16:25 | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam | |
Matt | Vulgate | 16:26 | quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua | |
Matt | Vulgate | 16:27 | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius | |