Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Matt Vulgate 22:1  et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
Matt Vulgate 22:2  simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
Matt Vulgate 22:3  et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
Matt Vulgate 22:4  iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
Matt Vulgate 22:5  illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
Matt Vulgate 22:6  reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
Matt Vulgate 22:7  rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
Matt Vulgate 22:8  tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
Matt Vulgate 22:9  ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
Matt Vulgate 22:10  et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
Matt Vulgate 22:11  intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
Matt Vulgate 22:12  et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
Matt Vulgate 22:13  tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Matt Vulgate 22:15  tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
Matt Vulgate 22:16  et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
Matt Vulgate 22:17  dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
Matt Vulgate 22:18  cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
Matt Vulgate 22:19  ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
Matt Vulgate 22:20  et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
Matt Vulgate 22:21  dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
Matt Vulgate 22:23  in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Matt Vulgate 22:24  dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
Matt Vulgate 22:25  erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
Matt Vulgate 22:28  in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
Matt Vulgate 22:29  respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
Matt Vulgate 22:30  in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
Matt Vulgate 22:31  de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
Matt Vulgate 22:32  ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
Matt Vulgate 22:34  Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
Matt Vulgate 22:35  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
Matt Vulgate 22:37  ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
Matt Vulgate 22:39  secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
Matt Vulgate 22:40  in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
Matt Vulgate 22:41  congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
Matt Vulgate 22:42  dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
Matt Vulgate 22:43  ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
Matt Vulgate 22:44  dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Matt Vulgate 22:45  si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
Matt Vulgate 22:46  et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare