MATTHEW
Chapter 20
Matt | Vulgate | 20:1 | simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam | |
Matt | Vulgate | 20:5 | illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter | |
Matt | Vulgate | 20:6 | circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi | |
Matt | Vulgate | 20:8 | cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos | |
Matt | Vulgate | 20:9 | cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios | |
Matt | Vulgate | 20:10 | venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios | |
Matt | Vulgate | 20:12 | dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus | |
Matt | Vulgate | 20:13 | at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum | |
Matt | Vulgate | 20:16 | sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi | |
Matt | Vulgate | 20:17 | et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis | |
Matt | Vulgate | 20:18 | ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte | |
Matt | Vulgate | 20:19 | et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget | |
Matt | Vulgate | 20:20 | tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo | |
Matt | Vulgate | 20:21 | qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo | |
Matt | Vulgate | 20:22 | respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus | |
Matt | Vulgate | 20:23 | ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo | |
Matt | Vulgate | 20:25 | Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos | |
Matt | Vulgate | 20:26 | non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister | |
Matt | Vulgate | 20:28 | sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis | |
Matt | Vulgate | 20:30 | et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David | |
Matt | Vulgate | 20:31 | turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David | |