NEHEMIAH
Chapter 11
Nehe | VulgClem | 11:1 | Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. | |
Nehe | VulgClem | 11:2 | Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. | |
Nehe | VulgClem | 11:3 | Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. | |
Nehe | VulgClem | 11:4 | Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares, | |
Nehe | VulgClem | 11:5 | Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis : | |
Nehe | VulgClem | 11:6 | omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. | |
Nehe | VulgClem | 11:7 | Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, | |
Nehe | VulgClem | 11:9 | et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. | |
Nehe | VulgClem | 11:11 | Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, | |
Nehe | VulgClem | 11:12 | et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, | |
Nehe | VulgClem | 11:13 | et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, | |
Nehe | VulgClem | 11:14 | et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. | |
Nehe | VulgClem | 11:15 | Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, | |
Nehe | VulgClem | 11:16 | et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. | |
Nehe | VulgClem | 11:17 | Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun : | |
Nehe | VulgClem | 11:19 | Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo. | |
Nehe | VulgClem | 11:20 | Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua. | |
Nehe | VulgClem | 11:22 | Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. | |
Nehe | VulgClem | 11:24 | et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, | |
Nehe | VulgClem | 11:25 | et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus : | |
Nehe | VulgClem | 11:30 | Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. | |