PHILIPPIANS
Chapter 1
Phil | VulgCont | 1:1 | Paulus, et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis, et diaconibus. | |
Phil | VulgCont | 1:4 | semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, | |
Phil | VulgCont | 1:6 | Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. | |
Phil | VulgCont | 1:7 | Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. | |
Phil | VulgCont | 1:9 | Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: | |
Phil | VulgCont | 1:12 | Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: | |
Phil | VulgCont | 1:13 | ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, | |
Phil | VulgCont | 1:14 | et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore Verbum Dei loqui. | |
Phil | VulgCont | 1:15 | Quidam quidem et propter invidiam, et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: | |
Phil | VulgCont | 1:17 | Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. | |
Phil | VulgCont | 1:18 | Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. | |
Phil | VulgCont | 1:19 | Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi, | |
Phil | VulgCont | 1:20 | secundum expectationem, et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. | |
Phil | VulgCont | 1:23 | Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: | |
Phil | VulgCont | 1:25 | Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: | |
Phil | VulgCont | 1:26 | ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos. | |
Phil | VulgCont | 1:27 | Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: | |
Phil | VulgCont | 1:28 | et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: | |
Phil | VulgCont | 1:29 | quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: | |