Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Prov VulgHetz 13:1  Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.
Prov VulgHetz 13:2  De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
Prov VulgHetz 13:3  Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
Prov VulgHetz 13:4  Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.
Prov VulgHetz 13:5  Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.
Prov VulgHetz 13:6  Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.
Prov VulgHetz 13:7  Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Prov VulgHetz 13:8  Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
Prov VulgHetz 13:9  Lux iustorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
Prov VulgHetz 13:10  Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Prov VulgHetz 13:11  Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
Prov VulgHetz 13:12  Spes, quæ differtur, affligit animam: lignum vitæ desiderium veniens.
Prov VulgHetz 13:13  Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
Prov VulgHetz 13:14  Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
Prov VulgHetz 13:15  Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.
Prov VulgHetz 13:16  Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Prov VulgHetz 13:17  Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.
Prov VulgHetz 13:18  Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
Prov VulgHetz 13:19  Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
Prov VulgHetz 13:20  Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.
Prov VulgHetz 13:21  Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.
Prov VulgHetz 13:22  Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.
Prov VulgHetz 13:23  Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.
Prov VulgHetz 13:24  Qui parcit virgæ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prov VulgHetz 13:25  Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.