Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Prov VulgHetz 16:1  Hominis est animam præparare: et Domini gubernare linguam.
Prov VulgHetz 16:2  Omnes viæ hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus.
Prov VulgHetz 16:3  Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
Prov VulgHetz 16:4  Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum.
Prov VulgHetz 16:5  Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
Prov VulgHetz 16:6  Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo.
Prov VulgHetz 16:7  Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
Prov VulgHetz 16:8  Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.
Prov VulgHetz 16:9  Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius.
Prov VulgHetz 16:10  Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
Prov VulgHetz 16:11  Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi.
Prov VulgHetz 16:12  Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium.
Prov VulgHetz 16:13  Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:
Prov VulgHetz 16:14  Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam.
Prov VulgHetz 16:15  In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus.
Prov VulgHetz 16:16  Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Prov VulgHetz 16:17  Semita iustorum declinat mala: custos animæ suæ servat viam suam.
Prov VulgHetz 16:18  Contritionem præcedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus.
Prov VulgHetz 16:19  Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
Prov VulgHetz 16:20  Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est.
Prov VulgHetz 16:21  Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora percipiet.
Prov VulgHetz 16:22  Fons vitæ eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas.
Prov VulgHetz 16:23  Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam.
Prov VulgHetz 16:24  Favus mellis, composita verba: dulcedo animæ, sanitas ossium.
Prov VulgHetz 16:25  Est via quæ videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem.
Prov VulgHetz 16:26  Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:
Prov VulgHetz 16:27  Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.
Prov VulgHetz 16:28  Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes.
Prov VulgHetz 16:29  Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam.
Prov VulgHetz 16:30  Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
Prov VulgHetz 16:31  Corona dignitatis senectus, quæ in viis iustitiæ reperietur.
Prov VulgHetz 16:32  Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
Prov VulgHetz 16:33  Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.