Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 29
Prov VulgHetz 29:1  Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur.
Prov VulgHetz 29:2  In multiplicatione iustorum lætabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
Prov VulgHetz 29:3  Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
Prov VulgHetz 29:4  Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam.
Prov VulgHetz 29:5  Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.
Prov VulgHetz 29:6  Peccantem virum iniquum involvet laqueus: et iustus laudabit atque gaudebit.
Prov VulgHetz 29:7  Novit iustus causam pauperum: impius ignorat scientiam.
Prov VulgHetz 29:8  Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes vero avertunt furorem.
Prov VulgHetz 29:9  Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
Prov VulgHetz 29:10  Viri sanguinum oderunt simplicem: iusti autem quærunt animam eius.
Prov VulgHetz 29:11  Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum.
Prov VulgHetz 29:12  Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Prov VulgHetz 29:13  Pauper, et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
Prov VulgHetz 29:14  Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in æternum firmabitur.
Prov VulgHetz 29:15  Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam.
Prov VulgHetz 29:16  In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt.
Prov VulgHetz 29:17  Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
Prov VulgHetz 29:18  Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est.
Prov VulgHetz 29:19  Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Prov VulgHetz 29:20  Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio.
Prov VulgHetz 29:21  Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.
Prov VulgHetz 29:22  Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
Prov VulgHetz 29:23  Superbum sequitur humilitas: et humilem spiritu suscipiet gloria.
Prov VulgHetz 29:24  Qui cum fure participat, odit animam suam: adiurantem audit, et non indicat.
Prov VulgHetz 29:25  Qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in Domino, sublevabitur.
Prov VulgHetz 29:26  Multi requirunt faciem principis: et iudicium a Domino egreditur singulorum.
Prov VulgHetz 29:27  Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius, extra perditionem erit.