Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 121
Psal Vulgate 121:1  canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
Psal Vulgate 121:2  stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
Psal Vulgate 121:3  Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
Psal Vulgate 121:4  illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
Psal Vulgate 121:5  quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
Psal Vulgate 121:6  rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
Psal Vulgate 121:7  fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
Psal Vulgate 121:8  propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
Psal Vulgate 121:9  propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi