Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 43
Psal Vulgate 43:1  in finem filiis Core ad intellectum pro victoria filiorum Core eruditionis
Psal Vulgate 43:2  Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
Psal Vulgate 43:3  manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
Psal Vulgate 43:4  nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
Psal Vulgate 43:5  tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
Psal Vulgate 43:6  in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
Psal Vulgate 43:7  non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
Psal Vulgate 43:8  salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
Psal Vulgate 43:9  in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
Psal Vulgate 43:10  nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
Psal Vulgate 43:11  avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
Psal Vulgate 43:12  dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
Psal Vulgate 43:13  vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
Psal Vulgate 43:14  posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
Psal Vulgate 43:15  posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
Psal Vulgate 43:16  tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
Psal Vulgate 43:17  a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
Psal Vulgate 43:18  haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
Psal Vulgate 43:19  et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
Psal Vulgate 43:20  quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
Psal Vulgate 43:21  si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
Psal Vulgate 43:22  nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
Psal Vulgate 43:23  exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
Psal Vulgate 43:24  quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
Psal Vulgate 43:25  quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
Psal Vulgate 43:26  exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam