Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 95
Psal Vulgate 95:1  quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
Psal Vulgate 95:2  cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
Psal Vulgate 95:3  adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
Psal Vulgate 95:4  quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
Psal Vulgate 95:5  quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
Psal Vulgate 95:6  confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
Psal Vulgate 95:7  adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
Psal Vulgate 95:8  adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
Psal Vulgate 95:9  adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
Psal Vulgate 95:10  dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
Psal Vulgate 95:11  laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
Psal Vulgate 95:12  gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
Psal Vulgate 95:13  a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua