Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 90
Psal Vulgate 90:1  laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
Psal Vulgate 90:2  dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
Psal Vulgate 90:3  quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
Psal Vulgate 90:4  in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
Psal Vulgate 90:5  scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
Psal Vulgate 90:6  a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
Psal Vulgate 90:7  cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
Psal Vulgate 90:8  verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
Psal Vulgate 90:9  quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
Psal Vulgate 90:10  non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
Psal Vulgate 90:11  quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
Psal Vulgate 90:12  in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
Psal Vulgate 90:13  super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
Psal Vulgate 90:14  quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
Psal Vulgate 90:15  clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
Psal Vulgate 90:16  longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum