Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 102
Psal Vulgate 102:1  ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
Psal Vulgate 102:2  benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
Psal Vulgate 102:3  qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
Psal Vulgate 102:4  qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
Psal Vulgate 102:5  qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
Psal Vulgate 102:6  faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
Psal Vulgate 102:7  notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
Psal Vulgate 102:8  miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
Psal Vulgate 102:9  non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
Psal Vulgate 102:10  non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
Psal Vulgate 102:11  quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
Psal Vulgate 102:12  quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
Psal Vulgate 102:13  quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
Psal Vulgate 102:14  quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
Psal Vulgate 102:15  homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
Psal Vulgate 102:16  quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
Psal Vulgate 102:17  misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
Psal Vulgate 102:18  his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
Psal Vulgate 102:19  Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
Psal Vulgate 102:20  benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
Psal Vulgate 102:21  benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
Psal Vulgate 102:22  benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino