Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 101
Psal Vulgate 101:1  oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum
Psal Vulgate 101:2  Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
Psal Vulgate 101:3  non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
Psal Vulgate 101:4  quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
Psal Vulgate 101:5  percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
Psal Vulgate 101:6  a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
Psal Vulgate 101:7  similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
Psal Vulgate 101:8  vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
Psal Vulgate 101:9  tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
Psal Vulgate 101:10  quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
Psal Vulgate 101:11  a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
Psal Vulgate 101:12  dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
Psal Vulgate 101:13  tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
Psal Vulgate 101:14  tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
Psal Vulgate 101:15  quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
Psal Vulgate 101:16  et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
Psal Vulgate 101:17  quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
Psal Vulgate 101:18  respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
Psal Vulgate 101:19  scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
Psal Vulgate 101:20  quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
Psal Vulgate 101:21  ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
Psal Vulgate 101:22  ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
Psal Vulgate 101:23  in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
Psal Vulgate 101:24  respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
Psal Vulgate 101:25  ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
Psal Vulgate 101:26  initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
Psal Vulgate 101:27  ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
Psal Vulgate 101:28  tu autem idem ipse es et anni tui non deficient tu autem ipse es et anni tui non deficient
Psal Vulgate 101:29  filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit