Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 55
Psal Vulgate 55:1  in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
Psal Vulgate 55:2  miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
Psal Vulgate 55:3  conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
Psal Vulgate 55:4  ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo quacumque die territus fuero ego in te confidam
Psal Vulgate 55:5  in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
Psal Vulgate 55:6  tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
Psal Vulgate 55:7  inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
Psal Vulgate 55:8  pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
Psal Vulgate 55:9  vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
Psal Vulgate 55:10  tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
Psal Vulgate 55:11  in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
Psal Vulgate 55:12  in me sunt Deus vota *tua; quae reddam laudationes tibi in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
Psal Vulgate 55:13  quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium