Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 147
Psal Vulgate 147:1  alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
Psal Vulgate 147:2  quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
Psal Vulgate 147:3  qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
Psal Vulgate 147:4  qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
Psal Vulgate 147:5  qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
Psal Vulgate 147:6  mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
Psal Vulgate 147:7  emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
Psal Vulgate 147:8  qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel
Psal Vulgate 147:9  non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia