Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 75
Psal Vulgate 75:1  in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium victori in psalmis canticum Asaph carminis
Psal Vulgate 75:2  notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
Psal Vulgate 75:3  et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
Psal Vulgate 75:4  ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
Psal Vulgate 75:5  inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
Psal Vulgate 75:6  turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
Psal Vulgate 75:7  ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
Psal Vulgate 75:8  tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
Psal Vulgate 75:9  de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
Psal Vulgate 75:10  cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
Psal Vulgate 75:11  quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
Psal Vulgate 75:12  vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
Psal Vulgate 75:13  et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae