Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 115
Psal Vulgate 115:1  alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
Psal Vulgate 115:2  ego dixi in excessu meo omnis homo mendax ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
Psal Vulgate 115:3  quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
Psal Vulgate 115:4  calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
Psal Vulgate 115:5  vota mea Domino reddam coram omni populo eius vota mea Domino reddam coram omni populo eius
Psal Vulgate 115:6  pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
Psal Vulgate 115:7  o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
Psal Vulgate 115:8  tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
Psal Vulgate 115:9  vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
Psal Vulgate 115:10  in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia