Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 134
Psal Vulgate 134:1  alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
Psal Vulgate 134:2  qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
Psal Vulgate 134:3  laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
Psal Vulgate 134:4  quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
Psal Vulgate 134:5  quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
Psal Vulgate 134:6  omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
Psal Vulgate 134:7  educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
Psal Vulgate 134:8  qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
Psal Vulgate 134:9  emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
Psal Vulgate 134:10  qui percussit gentes multas et occidit reges fortes qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
Psal Vulgate 134:11  Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
Psal Vulgate 134:12  et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
Psal Vulgate 134:13  Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
Psal Vulgate 134:14  quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
Psal Vulgate 134:15  simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
Psal Vulgate 134:16  os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
Psal Vulgate 134:17  aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
Psal Vulgate 134:18  similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
Psal Vulgate 134:19  domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
Psal Vulgate 134:20  domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
Psal Vulgate 134:21  benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia