Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 58
Psal Vulgate 58:1  in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum
Psal Vulgate 58:2  eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
Psal Vulgate 58:3  eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
Psal Vulgate 58:4  quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
Psal Vulgate 58:5  neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
Psal Vulgate 58:6  exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
Psal Vulgate 58:7  convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
Psal Vulgate 58:8  ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
Psal Vulgate 58:9  et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
Psal Vulgate 58:10  fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
Psal Vulgate 58:11  Deus meus voluntas eius praeveniet me Dei mei misericordia praeveniet me
Psal Vulgate 58:12  Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
Psal Vulgate 58:13  delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
Psal Vulgate 58:14  in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
Psal Vulgate 58:15  convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
Psal Vulgate 58:16  ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
Psal Vulgate 58:17  ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
Psal Vulgate 58:18  adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea