Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 87
Psal Vulgate 87:1  canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
Psal Vulgate 87:2  Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
Psal Vulgate 87:3  intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
Psal Vulgate 87:4  quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
Psal Vulgate 87:5  aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
Psal Vulgate 87:6  inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
Psal Vulgate 87:7  posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
Psal Vulgate 87:8  super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
Psal Vulgate 87:9  longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
Psal Vulgate 87:10  oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
Psal Vulgate 87:11  numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
Psal Vulgate 87:12  numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
Psal Vulgate 87:13  numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
Psal Vulgate 87:14  et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
Psal Vulgate 87:15  ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
Psal Vulgate 87:16  pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
Psal Vulgate 87:17  in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
Psal Vulgate 87:18  circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
Psal Vulgate 87:19  elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti