Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 106
Psal Vulgate 106:1  alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Psal Vulgate 106:2  dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
Psal Vulgate 106:3  a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
Psal Vulgate 106:4  erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
Psal Vulgate 106:5  esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
Psal Vulgate 106:6  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
Psal Vulgate 106:7  et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
Psal Vulgate 106:8  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psal Vulgate 106:9  quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
Psal Vulgate 106:10  sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
Psal Vulgate 106:11  quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
Psal Vulgate 106:12  et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
Psal Vulgate 106:13  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
Psal Vulgate 106:14  et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
Psal Vulgate 106:15  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psal Vulgate 106:16  quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
Psal Vulgate 106:17  suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
Psal Vulgate 106:18  omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
Psal Vulgate 106:19  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
Psal Vulgate 106:20  misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
Psal Vulgate 106:21  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psal Vulgate 106:22  et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
Psal Vulgate 106:23  qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
Psal Vulgate 106:24  ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
Psal Vulgate 106:25  dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
Psal Vulgate 106:26  ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
Psal Vulgate 106:27  turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
Psal Vulgate 106:28  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
Psal Vulgate 106:29  et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
Psal Vulgate 106:30  et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
Psal Vulgate 106:31  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psal Vulgate 106:32  exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
Psal Vulgate 106:33  posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
Psal Vulgate 106:34  terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
Psal Vulgate 106:35  posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
Psal Vulgate 106:36  et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
Psal Vulgate 106:37  et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
Psal Vulgate 106:38  et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
Psal Vulgate 106:39  et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
Psal Vulgate 106:40  effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
Psal Vulgate 106:41  et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
Psal Vulgate 106:42  videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
Psal Vulgate 106:43  quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini