Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Psal Vulgate 5:1  in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David victori pro hereditatibus canticum David
Psal Vulgate 5:2  verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum verba mea audi Domine intellege murmur meum
Psal Vulgate 5:3  intende voci orationis meae rex meus et Deus meus rex meus et Deus meus
Psal Vulgate 5:4  quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
Psal Vulgate 5:5  mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
Psal Vulgate 5:6  neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
Psal Vulgate 5:7  odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
Psal Vulgate 5:8  ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
Psal Vulgate 5:9  Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
Psal Vulgate 5:10  quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
Psal Vulgate 5:11  sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
Psal Vulgate 5:12  et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
Psal Vulgate 5:13  quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum