Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Psal Vulgate 35:1  in finem servo Domini David pro victoria servi Domini David
Psal Vulgate 35:2  dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
Psal Vulgate 35:3  quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
Psal Vulgate 35:4  verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
Psal Vulgate 35:5  iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
Psal Vulgate 35:6  Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
Psal Vulgate 35:7  iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
Psal Vulgate 35:8  quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
Psal Vulgate 35:9  inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
Psal Vulgate 35:10  quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
Psal Vulgate 35:11  praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
Psal Vulgate 35:12  non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
Psal Vulgate 35:13  ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere