Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 73
Psal Vulgate 73:1  intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
Psal Vulgate 73:2  memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
Psal Vulgate 73:3  leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
Psal Vulgate 73:4  et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
Psal Vulgate 73:5  et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
Psal Vulgate 73:6  exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
Psal Vulgate 73:7  incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
Psal Vulgate 73:8  dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
Psal Vulgate 73:9  signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
Psal Vulgate 73:10  usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
Psal Vulgate 73:11  ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
Psal Vulgate 73:12  Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
Psal Vulgate 73:13  tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
Psal Vulgate 73:14  tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
Psal Vulgate 73:15  tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
Psal Vulgate 73:16  tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
Psal Vulgate 73:17  tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
Psal Vulgate 73:18  memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
Psal Vulgate 73:19  ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
Psal Vulgate 73:20  respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
Psal Vulgate 73:21  ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
Psal Vulgate 73:22  exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
Psal Vulgate 73:23  ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter