Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 89
Psal Vulgate 89:1  oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
Psal Vulgate 89:2  priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
Psal Vulgate 89:3  ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
Psal Vulgate 89:4  quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
Psal Vulgate 89:5  quae pro nihilo habentur eorum anni erunt percutiente te eos somnium erunt
Psal Vulgate 89:6  mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
Psal Vulgate 89:7  quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
Psal Vulgate 89:8  posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
Psal Vulgate 89:9  quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
Psal Vulgate 89:10  dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
Psal Vulgate 89:11  quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
Psal Vulgate 89:12  dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
Psal Vulgate 89:13  convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
Psal Vulgate 89:14  repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
Psal Vulgate 89:15  laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
Psal Vulgate 89:16  et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
Psal Vulgate 89:17  et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige; et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma