Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 141
Psal Vulgate 141:1  intellectus David cum esset in spelunca oratio eruditio David cum esset in spelunca oratio
Psal Vulgate 141:2  voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
Psal Vulgate 141:3  effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
Psal Vulgate 141:4  in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
Psal Vulgate 141:5  considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
Psal Vulgate 141:6  clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
Psal Vulgate 141:7  intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
Psal Vulgate 141:8  educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi