Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 3
Psal Vulgate 3:1  psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
Psal Vulgate 3:2  Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
Psal Vulgate 3:3  multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
Psal Vulgate 3:4  tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
Psal Vulgate 3:5  voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
Psal Vulgate 3:6  ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
Psal Vulgate 3:7  non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
Psal Vulgate 3:8  quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
Psal Vulgate 3:9  Domini est salus et super populum tuum benedictio tua Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper