Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Tobi VulgHetz 1:1  Tobias ex tribu, et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam, quæ ducit ad Occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
Tobi VulgHetz 1:2  cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
Tobi VulgHetz 1:3  ita ut omnia, quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex eius genere, impertiret.
Tobi VulgHetz 1:4  Cumque esset iunior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
Tobi VulgHetz 1:5  Denique cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Ieroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium,
Tobi VulgHetz 1:6  sed pergebat in Ierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens,
Tobi VulgHetz 1:7  ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
Tobi VulgHetz 1:8  Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
Tobi VulgHetz 1:9  Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei,
Tobi VulgHetz 1:10  quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
Tobi VulgHetz 1:11  Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua,
Tobi VulgHetz 1:12  (cum omnes ederent ex cibis Gentilium) iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
Tobi VulgHetz 1:13  Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
Tobi VulgHetz 1:14  et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.
Tobi VulgHetz 1:15  Pergebat ergo ad omnes, qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Tobi VulgHetz 1:16  Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti:
Tobi VulgHetz 1:17  et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu eius, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
Tobi VulgHetz 1:18  Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo:
Tobi VulgHetz 1:19  Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis:
Tobi VulgHetz 1:20  esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam solicitus exhibebat.
Tobi VulgHetz 1:21  Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Iudæa plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Tobi VulgHetz 1:22  At ubi nunciatum est regi, iussit eum occidi, et tulit omnem substantiam eius.
Tobi VulgHetz 1:23  Tobias vero cum filio suo, et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
Tobi VulgHetz 1:24  Post dies vero quadragintaquinque occiderunt regem filii ipsius,
Tobi VulgHetz 1:25  et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas eius restituta est ei.