Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Wisd VulgClem 1:1  Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum :
Wisd VulgClem 1:2  quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
Wisd VulgClem 1:3  Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes.
Wisd VulgClem 1:4  Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Wisd VulgClem 1:5  Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Wisd VulgClem 1:6  Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis : quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor.
Wisd VulgClem 1:7  Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Wisd VulgClem 1:8  Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
Wisd VulgClem 1:9  In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Wisd VulgClem 1:10  Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Wisd VulgClem 1:11  Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
Wisd VulgClem 1:12  Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Wisd VulgClem 1:13  Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.
Wisd VulgClem 1:14  Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum : et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Wisd VulgClem 1:16  Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.