Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Wisd VulgClem 5:1  Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
Wisd VulgClem 5:2  Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;
Wisd VulgClem 5:3  dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
Wisd VulgClem 5:4  Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ;
Wisd VulgClem 5:5  ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
Wisd VulgClem 5:6  Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
Wisd VulgClem 5:7  Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles : viam autem Domini ignoravimus.
Wisd VulgClem 5:8  Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?
Wisd VulgClem 5:9  Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
Wisd VulgClem 5:10  et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ;
Wisd VulgClem 5:11  aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem : commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;
Wisd VulgClem 5:12  aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius :
Wisd VulgClem 5:13  sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
Wisd VulgClem 5:15  quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
Wisd VulgClem 5:16  Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
Wisd VulgClem 5:17  Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
Wisd VulgClem 5:18  Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
Wisd VulgClem 5:19  Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ;
Wisd VulgClem 5:21  Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Wisd VulgClem 5:22  Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
Wisd VulgClem 5:23  Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
Wisd VulgClem 5:24  Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.