Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Wisd VulgClem 4:1  O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
Wisd VulgClem 4:2  Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
Wisd VulgClem 4:3  Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
Wisd VulgClem 4:4  Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
Wisd VulgClem 4:5  Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
Wisd VulgClem 4:6  Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
Wisd VulgClem 4:7  Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ;
Wisd VulgClem 4:8  senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis,
Wisd VulgClem 4:10  Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
Wisd VulgClem 4:11  Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
Wisd VulgClem 4:12  Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
Wisd VulgClem 4:14  placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia,
Wisd VulgClem 4:15  quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
Wisd VulgClem 4:16  Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
Wisd VulgClem 4:17  Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
Wisd VulgClem 4:18  Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit.
Wisd VulgClem 4:19  Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum : quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
Wisd VulgClem 4:20  Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.