WISDOM
Chapter 3
Wisd | VulgClem | 3:5 | In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. | |
Wisd | VulgClem | 3:6 | Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. | |
Wisd | VulgClem | 3:8 | Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. | |
Wisd | VulgClem | 3:9 | Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. | |
Wisd | VulgClem | 3:10 | Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. | |
Wisd | VulgClem | 3:11 | Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. | |
Wisd | VulgClem | 3:13 | Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; | |
Wisd | VulgClem | 3:14 | et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. | |
Wisd | VulgClem | 3:16 | Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. | |
Wisd | VulgClem | 3:17 | Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum : | |
Wisd | VulgClem | 3:18 | et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. | |