WISDOM
Chapter 8
Wisd | VulgClem | 8:2 | Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. | |
Wisd | VulgClem | 8:3 | Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. | |
Wisd | VulgClem | 8:7 | Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. | |
Wisd | VulgClem | 8:8 | Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. | |
Wisd | VulgClem | 8:9 | Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. | |
Wisd | VulgClem | 8:11 | et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me : | |
Wisd | VulgClem | 8:12 | tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. | |
Wisd | VulgClem | 8:13 | Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. | |
Wisd | VulgClem | 8:15 | timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. | |
Wisd | VulgClem | 8:16 | Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. | |
Wisd | VulgClem | 8:17 | Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, | |
Wisd | VulgClem | 8:18 | et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. | |