Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Wisd VulgClem 11:2  Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.
Wisd VulgClem 11:3  Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
Wisd VulgClem 11:4  Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
Wisd VulgClem 11:5  Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :
Wisd VulgClem 11:6  per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
Wisd VulgClem 11:7  Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.
Wisd VulgClem 11:8  Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
Wisd VulgClem 11:9  ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
Wisd VulgClem 11:10  Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
Wisd VulgClem 11:11  Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Wisd VulgClem 11:12  Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
Wisd VulgClem 11:13  Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.
Wisd VulgClem 11:14  Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
Wisd VulgClem 11:15  Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
Wisd VulgClem 11:16  Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;
Wisd VulgClem 11:17  ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
Wisd VulgClem 11:18  Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
Wisd VulgClem 11:19  aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;
Wisd VulgClem 11:20  quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
Wisd VulgClem 11:21  Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
Wisd VulgClem 11:22  Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ?
Wisd VulgClem 11:23  Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
Wisd VulgClem 11:24  Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
Wisd VulgClem 11:25  Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
Wisd VulgClem 11:26  Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
Wisd VulgClem 11:27  Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.