Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Wisd VulgClem 7:1  Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ;
Wisd VulgClem 7:2  decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
Wisd VulgClem 7:3  Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
Wisd VulgClem 7:5  nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
Wisd VulgClem 7:6  Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
Wisd VulgClem 7:7  Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :
Wisd VulgClem 7:8  et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
Wisd VulgClem 7:9  Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
Wisd VulgClem 7:10  Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
Wisd VulgClem 7:11  Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ;
Wisd VulgClem 7:12  et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
Wisd VulgClem 7:13  Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
Wisd VulgClem 7:14  Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
Wisd VulgClem 7:15  Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur : quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
Wisd VulgClem 7:16  In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
Wisd VulgClem 7:17  Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
Wisd VulgClem 7:18  initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
Wisd VulgClem 7:20  naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
Wisd VulgClem 7:21  Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
Wisd VulgClem 7:22  Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
Wisd VulgClem 7:23  humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
Wisd VulgClem 7:24  Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.
Wisd VulgClem 7:25  Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :
Wisd VulgClem 7:26  candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
Wisd VulgClem 7:27  Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat : et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit.
Wisd VulgClem 7:28  Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
Wisd VulgClem 7:29  Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
Wisd VulgClem 7:30  Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia.