Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Wisd VulgClem 2:1  Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Wisd VulgClem 2:2  Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :
Wisd VulgClem 2:3  qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
Wisd VulgClem 2:4  Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Wisd VulgClem 2:5  Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.
Wisd VulgClem 2:6  Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
Wisd VulgClem 2:7  Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.
Wisd VulgClem 2:8  Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :
Wisd VulgClem 2:9  nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
Wisd VulgClem 2:10  Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis :
Wisd VulgClem 2:11  sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur.
Wisd VulgClem 2:12  Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
Wisd VulgClem 2:13  Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
Wisd VulgClem 2:14  Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Wisd VulgClem 2:15  Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.
Wisd VulgClem 2:16  Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
Wisd VulgClem 2:17  Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
Wisd VulgClem 2:18  Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
Wisd VulgClem 2:19  Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
Wisd VulgClem 2:20  Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Wisd VulgClem 2:21  Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.
Wisd VulgClem 2:22  Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
Wisd VulgClem 2:23  Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
Wisd VulgClem 2:24  Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :