WISDOM
Chapter 1
Wisd | VulgClem | 1:1 | Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum : | |
Wisd | VulgClem | 1:2 | quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. | |
Wisd | VulgClem | 1:3 | Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. | |
Wisd | VulgClem | 1:4 | Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. | |
Wisd | VulgClem | 1:5 | Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. | |
Wisd | VulgClem | 1:6 | Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis : quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. | |
Wisd | VulgClem | 1:7 | Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. | |
Wisd | VulgClem | 1:8 | Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. | |
Wisd | VulgClem | 1:9 | In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. | |
Wisd | VulgClem | 1:11 | Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. | |
Wisd | VulgClem | 1:12 | Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. | |
Wisd | VulgClem | 1:14 | Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum : et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. | |