Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Wisd VulgClem 10:1  Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
Wisd VulgClem 10:2  et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
Wisd VulgClem 10:3  Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
Wisd VulgClem 10:4  Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
Wisd VulgClem 10:5  Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
Wisd VulgClem 10:6  Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim :
Wisd VulgClem 10:7  quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
Wisd VulgClem 10:8  Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
Wisd VulgClem 10:9  Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
Wisd VulgClem 10:10  Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Wisd VulgClem 10:11  In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
Wisd VulgClem 10:12  Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum : et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
Wisd VulgClem 10:13  Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum illo in foveam,
Wisd VulgClem 10:14  et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant : et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
Wisd VulgClem 10:15  Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.
Wisd VulgClem 10:16  Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
Wisd VulgClem 10:17  Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili : et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ;
Wisd VulgClem 10:18  transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
Wisd VulgClem 10:19  Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum,
Wisd VulgClem 10:20  et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :
Wisd VulgClem 10:21  quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.