Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Wisd VulgClem 14:1  Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Wisd VulgClem 14:2  Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
Wisd VulgClem 14:3  Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
Wisd VulgClem 14:4  ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
Wisd VulgClem 14:5  Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
Wisd VulgClem 14:6  Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
Wisd VulgClem 14:7  Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;
Wisd VulgClem 14:8  per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud : quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
Wisd VulgClem 14:9  Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;
Wisd VulgClem 14:10  etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
Wisd VulgClem 14:11  Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Wisd VulgClem 14:12  Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est :
Wisd VulgClem 14:13  neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Wisd VulgClem 14:14  Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
Wisd VulgClem 14:15  Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Wisd VulgClem 14:16  Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Wisd VulgClem 14:17  Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.
Wisd VulgClem 14:18  Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
Wisd VulgClem 14:19  Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
Wisd VulgClem 14:20  Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
Wisd VulgClem 14:21  Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Wisd VulgClem 14:22  Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Wisd VulgClem 14:23  Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes,
Wisd VulgClem 14:24  neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt : sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat,
Wisd VulgClem 14:25  et omnia commista sunt : sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
Wisd VulgClem 14:26  Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
Wisd VulgClem 14:27  Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis.
Wisd VulgClem 14:28  Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
Wisd VulgClem 14:29  Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
Wisd VulgClem 14:30  Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.
Wisd VulgClem 14:31  Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem.