WISDOM
Chapter 18
Wisd | VulgClem | 18:1 | Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; | |
Wisd | VulgClem | 18:2 | et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. | |
Wisd | VulgClem | 18:3 | Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. | |
Wisd | VulgClem | 18:4 | Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. | |
Wisd | VulgClem | 18:5 | Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. | |
Wisd | VulgClem | 18:6 | Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. | |
Wisd | VulgClem | 18:7 | Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. | |
Wisd | VulgClem | 18:9 | Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. | |
Wisd | VulgClem | 18:10 | Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. | |
Wisd | VulgClem | 18:11 | Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. | |
Wisd | VulgClem | 18:12 | Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles : nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. | |
Wisd | VulgClem | 18:13 | De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. | |
Wisd | VulgClem | 18:14 | Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, | |
Wisd | VulgClem | 18:15 | omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, | |
Wisd | VulgClem | 18:16 | gladius acutus insimulatum imperium tuum portans : et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. | |
Wisd | VulgClem | 18:17 | Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. | |
Wisd | VulgClem | 18:18 | Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. | |
Wisd | VulgClem | 18:19 | Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. | |
Wisd | VulgClem | 18:20 | Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis : sed non diu permansit ira tua. | |
Wisd | VulgClem | 18:21 | Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. | |
Wisd | VulgClem | 18:22 | Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia : sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. | |
Wisd | VulgClem | 18:23 | Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. | |
Wisd | VulgClem | 18:24 | In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. | |