Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Colo VulgClem 1:1  Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
Colo VulgClem 1:2  eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
Colo VulgClem 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
Colo VulgClem 1:4  audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
Colo VulgClem 1:5  propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
Colo VulgClem 1:6  quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
Colo VulgClem 1:7  sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
Colo VulgClem 1:8  qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
Colo VulgClem 1:9  Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
Colo VulgClem 1:10  ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
Colo VulgClem 1:11  in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
Colo VulgClem 1:12  gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
Colo VulgClem 1:13  qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
Colo VulgClem 1:14  in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
Colo VulgClem 1:15  qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :
Colo VulgClem 1:16  quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
Colo VulgClem 1:17  et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Colo VulgClem 1:18  Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
Colo VulgClem 1:19  quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
Colo VulgClem 1:20  et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
Colo VulgClem 1:21  Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
Colo VulgClem 1:22  nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
Colo VulgClem 1:23  si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
Colo VulgClem 1:24  Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
Colo VulgClem 1:25  cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
Colo VulgClem 1:26  mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
Colo VulgClem 1:27  quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
Colo VulgClem 1:28  quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
Colo VulgClem 1:29  in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.