Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next
Chapter 1
Colo VulgSist 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
Colo VulgSist 1:2  eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu.
Colo VulgSist 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes:
Colo VulgSist 1:4  audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes
Colo VulgSist 1:5  propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
Colo VulgSist 1:6  quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
Colo VulgSist 1:7  sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu,
Colo VulgSist 1:8  qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu:
Colo VulgSist 1:9  ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali:
Colo VulgSist 1:10  ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
Colo VulgSist 1:11  in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio
Colo VulgSist 1:12  gratias agentes Deo et Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
Colo VulgSist 1:13  qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae,
Colo VulgSist 1:14  in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum:
Colo VulgSist 1:15  qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae:
Colo VulgSist 1:16  quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt:
Colo VulgSist 1:17  et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Colo VulgSist 1:18  Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens.
Colo VulgSist 1:19  quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
Colo VulgSist 1:20  et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.
Colo VulgSist 1:21  Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
Colo VulgSist 1:22  nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, ut exhiberet vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
Colo VulgSist 1:23  si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
Colo VulgSist 1:24  Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quae desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia:
Colo VulgSist 1:25  cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei:
Colo VulgSist 1:26  mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
Colo VulgSist 1:27  quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae,
Colo VulgSist 1:28  quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu.
Colo VulgSist 1:29  in quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.