DEUTERONOMY
Chapter 27
Deut | VulgClem | 27:1 | Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. | |
Deut | VulgClem | 27:2 | Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, | |
Deut | VulgClem | 27:3 | ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. | |
Deut | VulgClem | 27:4 | Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce : | |
Deut | VulgClem | 27:6 | et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, | |
Deut | VulgClem | 27:7 | et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. | |
Deut | VulgClem | 27:9 | Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui : | |
Deut | VulgClem | 27:12 | Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. | |
Deut | VulgClem | 27:13 | Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. | |
Deut | VulgClem | 27:15 | Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen. | |
Deut | VulgClem | 27:16 | Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen. | |
Deut | VulgClem | 27:19 | Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen. | |
Deut | VulgClem | 27:20 | Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen. | |
Deut | VulgClem | 27:22 | Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen. | |
Deut | VulgClem | 27:25 | Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen. | |