EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 10
Exod | VulgCont | 10:1 | Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor eius, et servorum illius: ut faciam signa mea hæc in eo, | |
Exod | VulgCont | 10:2 | et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus. | |
Exod | VulgCont | 10:3 | Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subiici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. | |
Exod | VulgCont | 10:4 | Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: | |
Exod | VulgCont | 10:5 | quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam eius appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini. Corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris. | |
Exod | VulgCont | 10:6 | Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum: quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. | |
Exod | VulgCont | 10:7 | Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum: dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. Nonne vides quod perierit Ægyptus? | |
Exod | VulgCont | 10:8 | Revocaveruntque Moysen, et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt? | |
Exod | VulgCont | 10:9 | Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim sollemnitas Domini Dei nostri. | |
Exod | VulgCont | 10:10 | Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quo modo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis? | |
Exod | VulgCont | 10:11 | Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis. | |
Exod | VulgCont | 10:12 | Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super Terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. | |
Exod | VulgCont | 10:13 | Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa, et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas. | |
Exod | VulgCont | 10:14 | Quæ ascenderunt super universam Terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. | |
Exod | VulgCont | 10:15 | Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis, et in herbis terræ, in cuncta Ægypto. | |
Exod | VulgCont | 10:16 | Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. | |
Exod | VulgCont | 10:17 | Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. | |
Exod | VulgCont | 10:19 | Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam proiecit in Mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. | |
Exod | VulgCont | 10:21 | Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super Terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. | |
Exod | VulgCont | 10:22 | Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa Terra Ægypti tribus diebus. | |
Exod | VulgCont | 10:23 | Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. | |
Exod | VulgCont | 10:24 | Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ, et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. | |
Exod | VulgCont | 10:25 | Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. | |
Exod | VulgCont | 10:26 | Cuncti greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. | |
Exod | VulgCont | 10:28 | Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris. | |