Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Exod VulgClem 7:1  Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Exod VulgClem 7:2  Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.
Exod VulgClem 7:3  Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,
Exod VulgClem 7:4  et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.
Exod VulgClem 7:5  Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
Exod VulgClem 7:6  Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.
Exod VulgClem 7:7  Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
Exod VulgClem 7:9  Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
Exod VulgClem 7:10  Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.
Exod VulgClem 7:11  Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.
Exod VulgClem 7:12  Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Exod VulgClem 7:13  Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgClem 7:14  Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
Exod VulgClem 7:15  Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Exod VulgClem 7:16  Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti.
Exod VulgClem 7:17  Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Exod VulgClem 7:18  Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.
Exod VulgClem 7:19  Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Exod VulgClem 7:20  Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.
Exod VulgClem 7:21  Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.
Exod VulgClem 7:22  Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgClem 7:23  Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
Exod VulgClem 7:24  Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
Exod VulgClem 7:25  Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.