Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Ezek VulgHetz 21:2  Fili hominis pone faciem tuam ad Ierusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel:
Ezek VulgHetz 21:3  Et dices terræ Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te iustum, et impium.
Ezek VulgHetz 21:4  Pro eo autem quod occidi in te iustum, et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro usque ad Aquilonem:
Ezek VulgHetz 21:5  Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Ezek VulgHetz 21:6  Et tu fili hominis ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
Ezek VulgHetz 21:7  Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
Ezek VulgHetz 21:9  Fili hominis propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus.
Ezek VulgHetz 21:10  Ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
Ezek VulgHetz 21:11  Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est ut sit in manu interficientis.
Ezek VulgHetz 21:12  Clama, et ulula fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel, qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude super fœmur,
Ezek VulgHetz 21:13  quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
Ezek VulgHetz 21:14  Tu ergo fili hominis propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit,
Ezek VulgHetz 21:15  et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.
Ezek VulgHetz 21:16  Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.
Ezek VulgHetz 21:17  Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum.
Ezek VulgHetz 21:19  Et tu fili hominis pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambæ: et manu capiet coniecturam, in capite viæ civitatis coniiciet.
Ezek VulgHetz 21:20  Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Iudam in Ierusalem munitissimam.
Ezek VulgHetz 21:21  Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit.
Ezek VulgHetz 21:22  Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.
Ezek VulgHetz 21:23  Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
Ezek VulgHetz 21:24  Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris: pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
Ezek VulgHetz 21:25  Tu autem profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis præfinita:
Ezek VulgHetz 21:26  Hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est, quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?
Ezek VulgHetz 21:27  Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est donec veniret cuius est iudicium, et tradam ei.
Ezek VulgHetz 21:28  Et tu fili hominis propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro evagina te ad occidendum, limate ut interficias, et fulgeas,
Ezek VulgHetz 21:29  cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia: ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
Ezek VulgHetz 21:30  Revertere ad vaginam tuam in loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuæ iudicabo te,
Ezek VulgHetz 21:31  et effundam super te indignationem meam: in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
Ezek VulgHetz 21:32  Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terræ, oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum.